Son histoire
par Henri Wallon

Les sources
Procès condamnation

Procès réhabilitation
Chroniques & textes
Lettres de Jeanne

Recherches Bibliographie
Librairie numérique
Dossiers


Accès cartes
France 1429

Nord France 1429
Environs Domrémy
Environs Orléans
Siège Orléans
Vue & pont d'Orléans





Le procès en nullité de la condamnation
VIII - Recollectio de frère Bréhal, Grand Inquisiteur pour le Royaume de France.



EQUITUR RECOLLECTIO F. JOHANNIS BREHALLI


CONTINENS NOVEM CAPITULA CIRCA MATERIAM PROCESSUS ET DUODECIM CIRCA FORMAM EJUSDEM.

Secundum Philosophum, lib. secundo Metaphysice, unumquodque sicut se habet ad esse, ita et ad veritatem; ob quod, sicut unaqueque res naturali instinctu appetit esse et conservari inesse, sic et naturali impetu inclinatur ad veritatem; et permaxime creatura rationalis, quia perfectio sui intellectus est verum, falsum vero est quoddam malum ejus. Unde et quecumque opinio falsa intellectum hominis occupet, ei tamen proprie non assentit, nisi in ratione veri. Quod sic in x° libro Confessionum [c. 23] deducit beatus Augustinus : « Sic amabilis est veritas ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; nam et falsi nolunt convinci quod falsi sint; itaque propter eam rem oderunt veritatem quam pro veritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsam indicat, et oderunt eam, cum ipsa eos indicat. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis propterea non sit manifesta. » Quibus sane enunciata plerumque odium parit, et eam predicans ipsis fit inimicus. Eadem itaque ratione quis amat veritatem et expugnat seu reprobat oppositam falsitatem, quia ejusdem est unum contrariorum prosequi et aliud repellere, sicut medicina que sanitatem inducit, egritudinem excludit. Quod tamen de amore veritatis dictum est, hoc quidem secundum naturalem ordinem humajie mentis accipiendum est; quoniam, ex perversa voluntatis deordinatione, contingere potest ut quis in opinione sua aut judicio rectus et verax cupiat videri, qui tamen quod iniquum est aut falsum ultro amplectitur, et per sophisticas ratiocinationes falsitatem et injustitiam prosequitur. Quod equidem plurimum vituperabile est, ut Supra Marcum Beda ait, sic inquiens : « Qui veritatis et caritatis jura spernunt, Deum utique, qui caritas et veritas est, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Jude querunt opportunitatem qualiter, arbitris absentibus, mendacio veritatem et virtutem crimine mutent. » Et allegatur in c. « Abiit », xi, qu. 3 [D. G. ii. 11. 3. 83]. Unde, quia in judice et doctore potissimum debet veritas irrefragabiliter inveniri, idcirco summum ex eo infertur detrimentum si judicio iniquitas aut doctrine falsitas admisceatur. Quod ubi constiterit, nulla profecto dissimulatione transigi seu pretermitti debet, ut in c. « Quisquis », xi, qu. 3, et c. « Nemo » [D. G. n. 11. 3. 80 et 81], ac in eadem questione fere per totum. Unde et Philosophus in libro Elenchorum distinguit duo esse opera sapientis, scilicet : veritatem dicere de quibus novit, et mentientem seu veritati repugnantem manifestare.
  Propterea cum eodem Aristotele sanctum existimans in omnibus perhonorare veritatem, suppositis tamen ac premissis debite humilitatis protestationibus atque submissionibus, presertim sacrosancte Sedis apostolice, cui universa dicta aut qualitercumque descripta obedientissime subjicio emendanda, et salvo preterea cujuslibet melius sentientis judicio, videtur mihi in causa olim contra Johannam dictam la Pucelle mota, deducta et conclusa, veritatem in duobus supra dictis satis evidenter et enormiter fuisse lesam ; videlicet in justitia, quoad pretensos judices ; et in doctrina quoad deliberantes, consulentes et alios coassistentes. In toto itaque decursu rei veniunt duo in genere consideranda, videlicet supra quid illi judicantes se, ut procederent, fundaverunt; et deinde quatenus in procedendo atque eoncludendo seu diffiniendo se habuerunt : ita quod primum horum materiam processus concernit, reliquum vero formam seu ordinem ejusdem. Circa autem hec duo puncta presens qualecumque consilium sigillatim ac distincte versabitur.

[Primum punctum].
  Primum vero punctum novem capitula habebit, ea ponendo secundum verba adversariorum.
  Primum, quod Johanna frequenter spirituum corporales visiones seu apparitiones habuit, ut dixit.
  Secundum, quod multas revelationes et consolationes ab eisdem spiritibus se accepisse asseruit.
  Tertium, quod aliqua futura contingentia prenuntiare seu predicere visa fuit.
  Quartum, quod illis spiritibus ei apparentibus et ipsam alloquentibus sepe reverentiam exhibuit.
  Quintum, quod a patre et matre non licentiata elamculo recessit.
  Sextum, quod habitum virilem diu portavit, comam amputavit et arma gestans bellis se immiscuit.
  Septimum, quod multa verba temeritatis et jactantie, ut videtur, protulit.
  Octavum, quod judicio militantis Ecclesie de dictis suis se submittere recusavit.
  Nonum, quod post abjurationem seu revocationem virilem habitum, ab ea dimissum, resumpsit, et apparitionibus ac revelationibus suis, quibus publice renuntiaverat, iterum adhesit.

PRIMUM CAPITULUM
  De visionibus et apparitionibus quas Johanna pretendit se habuisse.

  De istis namque visionibus et apparitionibus, an bone vel male sint, non est facile dijudicandum. Sunt enim secreta mysteria Dei, ut tangitur in glossa super illo verbo « Veniam ad visiones et revelationes Domini », Ad Corinihios n, 12 [1]. Nam et ipse Paulus apostolus, Spiritu Sancto plenus, non potuit, ut homo, secreta divini consilii agnoscere, ut patet in can. « Beatus », c. xxn qu. 2 [D. G. n. 22. 2. 5]. Et Danielis ii° [28] legitur : « Est Deus in celo revelans mysteria. » Verumtamen, quia in hac causa, de qua hic agimus, constat super ipsarum visionum reprobatione publicum et diffinitivum datum fuisse judicium, ideo non pudebit ex opposito aliquid de eis probabiliter pertractare. Sciendum itaque quod actiones humane bonitatem moralem habent potissime ex fine a quo dependent. Omne autem quod ordinatur ad finem oportet esse proportionatum fini. Actus vero proportionatur fini, secundum commensurationem quamdam que fit per debitas actionis circumstantias. Ideo de his apparitionibus pro meo captu loquendo quatuor potissime que illas circumstant videntur attendenda, videlicet tempus, locus, modus et exitus seu finis. Tempus autem, quo ipsa Johanna visionem primo habuit, juxta suas assertiones fuit dum adhuc tenere etatis esset, videlicet tredecim annorum. Que siquidem etas, in proposito isto ex proprietate ipsius numeri, tamquam commendabilis ponderanda videtur. Nam tridecim ex tribus et decem resultat ut per tria beatissime Trinitatis fides, per decem vero Decalogi perfectio intelligatur. Equidem ista duo ad divinas visitationes maxime disponunt. De primo enim habetur, Sapientie primo [2] : « Apparet Dominus his qui fidem habent. » De secundo autem, Johannis xiv [Ev. xiv, 23]: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit » ; sequitur : « Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». Preterea ista est etas in qua, communi lege seu etiam ordine nature, puella liberum rationis arbitrium et usum assequitur, ita quod deinceps secundum jura tamquem pubes effecta in electione propositi eonstituitur, ut de se melius atque salubrius disponat, neque in eo parentum imperium ulterius sequi cogitur, ut in c. « Puelle », xx, q. 1 [D. G. n. 20. 1. 8]. Unde et in hac cireiter etate, secundum Ieronimum, beata Virgo pontifici et parentibus affirmavit se virginitatem devovisse ; eoque tempore vel prope, ab angelo Gabriele visitari atque mirifice salutari, necnon et Dei presentia ineffabiliter sublimari, promeruit. In hoc etiam recte annorum evo plures sacras virgines reperimus nuptias contempsisse, angelorum miras et gratas visitationes ac consolationes habuisse, Deoque soli et regi Christo adhesisse, ut Agnes, Prisca, Christina, et alie quamplurime Deo dedicate virgines. Hoc denique pubertatis tempore propheta Daniel videtur fuisse illustratus, et Johannes evangelista nubere volens a Christo vocatus et ad apostolatum assumptus ; qui ambo miras, ut in eorum scriptis patet, celestes habuerunt visiones. Idcirco, etsi aliquatenus mirum eo quod rarum, minime tamen absurdum reputari debet quod hec Puella electa illo adolescentie sue evo visiones desuper habuerit, presertim cum a parentibus suis, utique honestis et probis, multa de ejus pueritie moribus laudabilia sane ac devota fuerint attestata. De horis autem quibus asserit se frequentius has visiones accepisse non facio ad presens magnam vim, eo quod Dei providentia semper mirifice operans et sub cujus ordine hujuscemodi || apparitiones cadunt, nullis momentorum aut horarum designationibus coartatur ; quamvis forte non careat misterio, quod eas communiter habuit mane, hoc est hora misse, in mendie et in vesperi, hora complectorii potissimum, ut dixit, dum cantabatur Salve regina. Hec enim hore divinis laudibus ex ecclesiastica institutione pre ceteris coaptantur, juxta illud Psalmi : Vespere, mane et meridie, narrabo et annunciabo, etc. [Ps. LIV, 18]. Prima etiam vice, prout asseruit, visionem habuit hora meridiana in fervore diei ; cujus simile legitur de Abraham, Genesis XVIII, in quo, secundum doctores, fervor et affectus boni desiderii ostenditur. Sed precipue in hac re attendendum puto, quod ille summus omnium rerum sapientissimus et clementissimus provisor Deus, qui in sua potestate temporum momenta, quibus ad nutum universa dispensat, posuit, tunc ipsi Puelle earum visionum consolationem voluit dare, quando hostilis et semper inimica Francis gens Anglorum sue ferocitatis extreme supercilium erigebat. Et rex christianissimus Karolus ac percelebre regnum Francie turbini guerrarum, ut credebatur, prope irremediabiliter succumbebat, anno videlicet M°CCCC°XX°IX°, cum, universo regno fere desolato et Gallorum quasi omnium animo prostrato, Aurelianis inclita civitas vipereo exercitu districtissime circumteneretur obsessa. De quo quidem tempore, asserunt nonnulli venerabilem Bedam longe ab ante sic pronuntiasse :

          Vi cum vi culi[culi] ter septem se sociabunt
          Gallorum pulli tauro nova bella parabunt.
          Ecce beant bella. tunc fert vexilla puella.

Nam consueto more intelligendo per I unum, per V quinque, per L quinquaginta, per C centum, per M mille, et in supputatione bis repetendo illam dictionem culi inveniuntur recti anni prescripti quibus ipsa Johanna his admonitionibus seu apparitionibus inducta, ad regem venit et regno succurrere efficacissime laboravit. Subduntur vero ter septem, hoc est XXI anni : quod quidem tempus est in quo, largiente Deo et ipsa electa Puella cooperante, regi glorioso Carolo septimo adversus Anglicos hostes in reductione Normannie et oppugnatione Aquitanie semper cessit Victoria. Unde ipse pius adjutor Deus in tribulatione tunc clementer et in opportunitate succurrit, quando maxime et ad extremum sibi necesse fuit ; sicutj populo israelitico, de salute desperanti in Bethulia crudeliter obsesso, concessa est probissima Judith in summo necessitatis articulo, ut eum ab oppressione cui succumbebat liberaret ; Judith VIII° et XIII° ac ceteris intermediis capitulis. Quibus clare patet quoniam fortiora mundi per infirma Deus confundit, Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, prime ad Corinthios 1° [25] ; quodque De celo est fortitudo, primi Machabeorum III° [ 19] ; quod Non salvatur rex per multam virtutem, in psalmo [XXXII, 16] ; et denique quod regnorum et principatuum in Deo est universa dispositio, Danielis IV°.
  Porro attendendus est harum visionum locus. Que quidem circumstantia, etsi parum facere videatur ad veritatem hujusmodi apparitionum comprobandam, tamen quia in processu ab adversariis ponderatur sumentibus forte occasionem quia ab Aristotele. in tertio Ethicorum, et a Tullio, in Rhetorica, locus inter circumstantias annumeratur ; et etiam beatus Thomas prima secunde, qu. VII, art. III°, dicit quod locus et tempus circumstant actum per modum mensure extrinsece ; ideo advertendum quod quamvis, ut Chrisostomus ait super illo verbo Johannis ni Spiritus ubi vult spirat [8] : Si ventum nullus detinet, sed quo vult fertur, multomagis actionem Spiritus nature leges detinere non poterunt, tamen ex quo consulentes in causa hoc ponderant, potest utique et a nobis ex opposito ponderari. Nam reperitur quod prima vice Johanna visionem habuit in orto patris sui, aliis autem vicibus nunc in campo, nunc in domo, nunc in via, nunc in carcere, ut patet in processu. Que omnia convenientia sunt. Nam et Christo apparuit angelus in horto, Luce XXII° [43] ; similiter et mulieribus, Johannis XIX°, Mathei XXVIII° et Marci ultimo ; Abrahe vero et Loth in tabernaculo et hospitio, Genesis XVIII° et XIX° ; Agar ancille apparuit in solitudine, Genesis XVI° et XXI° ; Gedeoni in torculari, Judicum VI°[11] ; parentibus Sampsonis in agro, ibidem XIII° [9], Jacob in itinere, Genesis XXIIII° [1] ; David regi juxta aream seu ornam Jebusei, secunde Regum XXIIII° et primi Paralipomenon XXI° ; Thobie juniori in via, Thobie V° ; pueris in fornace, Danielis III° ; Abachuch prophete eunti in campum, ibidem XIV° ; Joseph in lectulo, Mathei primo ; Zacharie in templo, Luce primo ; Marie in thalamo, ibidem ; Petro in carcere et aliis apostolis, Actuum V° et XII° capitulis. Similiter in gestis sanctorum leguntur angeli boni nunc hic nunc alibi indifferenter apparuisse, ideoque istud nullam inducit difficultatem. Sed multo magis attendendum esse puto locum unde ipsa originem sumpsit, ubi et primo etiam apparitiones habuit. Oriunda namque fuit ex confinibus regni Francie et ducatus Lothoringie, de vico aut villagio quodam dicto Dompremy, a parte ipsius regni constituto ; in quo, non longe a paterna domo ipsius Johanne, cernitur nemus quoddam quod vetusto nomine Canutum dicitur. De quo vulgaris et antiqua percrebuit fama, puellam unam ex eo loco debere nasci, que magnalia faceret, prout etiam in processu refertur. Ad quod videtur non parum suffragari id quod in historia Bruti legitur, Merlinum vatem anglicum sic predixisse : Ex nemore Canuto puella eliminabitur, ut medele curam adhibeat et cetera que alibi subjicientur. Extat et alia prophetia Eugelide Hungarie regis filie, incipiens sic : O insigne lilium roratum principibus etc. Sequitur Sed a puella oriunda unde primum brutale venenum effusum est. Quod quidem venenum quidam intelligunt rebellionem antiquam sive substractionem factam ab obedientia regis Francie ab incolis illius partis Gallie que dudum Belgica dicebatur ; sed si hoc ita vel aliter intelligi debeat, relinquo perspicatiori ingenio et Francorum preclarissima gesta solertius perscrutanti. Illud vero Merlini dictum, per expressam illius nemoris designationem, clarum apparet et manifestum.
  Modus preterea ipsarum apparitionum juxta dicta et asserta Johanne diligenter considerandus est. Asserit enim visiones corporales spirituum frequenter accepisse et cum multo lumine, primaque vice a dextro latere versus ecclesiam ; non autem cito vel faciliter illos spiritus discrevisse seu distincte cognovisse, neque etiam statim aut leviter eis credidisse, voces denique dulces et humiles et claras sepe et intelligibiliter audivisse, nihilominus stuporem ac timorem magnum habuisse. Hec quidem summa videtur esse assertionum Johanne quo ad qualitatem et modum suarum apparitionum, ut ex processu constat. Sed certe omnia ista diligenter inspecta ad bonum potius quam ad malum retorqueri possunt. Pro quo notandum est quod beatus Augustinus distinguit triplicem spiritualium substantiarum visionem. Una est intellectualis ac spiritualis, omnibus aliis excellentior, qua scilicet nec corpora nec corporum imagines videntur, sed in rebus incorporeis et intelligibilibus mira Dei potentia intuitus mentis figitur. Ad hanc enim raptus est Paulus, secundum eumdem Augustinum, ut Deum in se non in alia figura aut speculo videret. Secunda est sensibilis et imaginaria, quando scilicet aliquis Dei revelationes videt in extasi vel in somno rerum imagines aliquid signantes, ut Petrus vidit discum, Actuum X°, et Johannes mirabilia, in Apocalipsi, et sic de aliis. Tertia veto est corporalis, qua videlicet Deus ostendit corporaliter aliqua secreta aliquibus, que tamen plerumque alii videre non possunt, ut quando Helyas raptus est vidit Helyseus currus ignitos, quarto Regum II°, et Balthazar manum scribentem in pariete, Danielis V°, et has apparitiones faciunt spiritus in corporibus assumptis et ab eisdem formatis. Quod quidem eis facile est, quia cum spiritualis creatura sit superior omni natura corporali, oportet quod omne corpus sibi obediat ad nutum non tamen quo ad informationem, sed presertim quoad motum localem. Unde omnes hujuscemodi apparitiones, de quibus fit mentio in sacra Scriptura aut etiam in quacumque historia, sive sit apparitio Dei mediantibus angelis facta, sive angelorum ipsorum, semper facte sunt in formis seu figuris corporalibus, ut in tertio libro de Trinitate beatus Augustinus dicit, qui preterea in quodam sermone introducit beatam Virginem de apparitione angeli ita loquentem : Venit ad me Gabriel archangelus facie rutillans, veste coruscans, incessu mirabilis. Ista autem nonnisi ad visionem corporalem referri possunt. Objicitur tamen contra ipsam Johannam quod nonnulla de suis apparitionibus asserit, que proprietati spirituum presertim bonorum non videntur convenire, ut est quod sancti Michaelis et sanctarum sibi apparentium vidit capita coronata pulchris coronis et multum opulenter. De brachiis vero aut aliis membris figuratis, de capillis et vestibus etiam, et de statura dicti sancti Michaelis expresse interrogata, nihil respondere voluit, ymo potius se nescire astruxit. Quod quidem absurdum videtur, ut videlicet illos sic frequenter viderit, quinimo familiariter eos amplexando, ut affirmat, tetigerit et tamen figurales ipsorum partes distincte non perspexerit. Ad hoc dicitur quod, licet ex vitio compositorum articulorum reperiatur sibi fuisse objectum et impositum quod asserit spirituum ei apparentium capita vidisse, tamen numquam in assertis per eam istud reperitur, videlicet quod capita, sed potius quod faciès viderit. Et hoc consonat qualitati apparitionum quas sacra Scriptura commemorat, in quibus de sola visione faciei communiter refertur ; ut patet de Jacob qui, postquam cum angelo diu luctam habuisset, ait : Vidi Dominum facie ad faciem, Genesis XXXII° [30], et Gedeon post multa cum angelo sibi apparente gesta dixit : Vidi angelum Dei facie ad faciem, Judicum VI° [22], cum multis similibus. Est autem facies pars superior corporis et elegantior, que sapientiam designat, ut habetur Proverbiorum cap. XVII° [24]. In apparitionibus vero istis sapientie divine misteria dispensantur. De aliis autem membris et partibus, necnon de aliis particularibus circumstantiis investigare, plus vanum et curiosum quam utile aut fructuosum videtur, cum Scripture sacre vel quecumque historie superflua hujusmodi non commemorent. Nam, ut ait sanctus Doctor in secundo libro Sententiarum scripto, dist. VIII, art. 2°, cum in corpore assumpto angelus se visibilem offert, sufficit ut appareant alique proprietates visibiles invisibilibus ejus proprietatibus congruentes, ut quando apparet in forma hominis vel leonis et hujusmodi per quorum proprietates intelliguntur alique virtutes spirituales angelorum : "Quantum vero ad finem apparitionis angelorum sufficit ut proprietates corporis assumpti sint in eo secundum similitudinem tantum".
  Quo autem ad coronas et alium pulchritudinis ornatum, nihil absurdum Johanna inducit. Videantur enim sanctorum gesta et multa similia, ymo et mirabiliora plane, invenientur, ut de beata Agnete cum choro virginum miro ornatu fulgentium parentibus ad tumulum ejus vigilantibus apparente, de beata Cecilia duas coronas ex rosis et liliis implexas per manus angeli suscipiente, et sic de aliis similibus quasi infinitis. De familiaritate preterea et amplexibus, nihil a veritate aut a recta ratione alienum in dictis ejus apparet, ut brevitatis causa quedam pauca, sed tamen authentica et multo mirabiliora propter hoc exempla adducamus. Quis enim non magis miretur gratissimam angelorum cum Abraham et Loth familiaritatem, apud eos ut puta more peregrinorum domestice hospitando et ut commensales peculiariter comedendo, Genesis XVIII° et XIX°, cum Jacob magno temporis spatio certatim luctando et tandem femur ejus ita ut aridum seu marcidum fieret contrectando, ejusdem Genesis XXXII° ; cum Gedeone humanissime fabulando et mirandum sacrificium injungendo, Judicum VI° ; cum Tobia juniore sodaliter peregrinando, Tobie a capitulo VI° usque ad XIII° ; et sic de multis similibus in sacra Scriptura et gestis sanctorum diffuse enarratis. Nec quempiam moveat preterea quotidiana spirituum apparitio quam Johanna refert, quoniam omnino simile habetur de Tiburtio in legenda beate Cecilie. Addit proinde quod semper cum multo lumine eas visiones habuit, quod nimirum ad illarum approbationem benefacit. Lumen enim acceptum secundum communem usum loquendi ad omnem manifestationem extenditur, ut ait apostolus ad Ephesios VI°, ideo proprie in spiritualibus dicitur, secundum beatum Thomam prima parte, qu. LXVII, art. primo. Et beatus Augustinus IV° super Genesim ad litteram, dicit quod in spiritualibus melior et certior lux est. Propterea "angeli lucis" dicuntur boni spiritus, secunda ad Corinthios XI° ; econtra vero maligni ac reprobi tenebrarum principes potestates atque rectores vocantur, ad Ephesios VI°. Idcirco claritas circumstans boni angeli apparentis indicium est, presertim hoc tempore gratie revelate. Dicit namque1 Beda, super illo verbo Luce primo [9] « Claritas Dei circumfulsit illos » : « hoc privilegium recte huic tempori servatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis corde ». Sic enim apparuit Paulo in sua conversione et Petro in carcere, Actuum, cap. IX° et XII°. Ceterum id quod dicit se prima vice potissimum vidisse angelum a dextro latere versus ecclesiam utique nonnisi ad bonum retorqueri potest. Nam Ezechielis, cap. X° [3] legitur : « Cherubin stabant a dextris domus »; ubi glossa : « ut sancte superneque virtutes dextram partem domus Dei tenere videantur, ille autem que mittuntur ad supplicia, de quibus dicitur immissiones per angelos malos, sinistras partes »; boni namque a dextris collocantur, ut patet Mathei XXV°. Habetur etiam, Marci ultimo, quod mulieres viderunt juvenem angelum sedentem a dextris; et plurimum expresse, Luce primo [11] dicitur « Apparuit angelus Domini stans a dextris altaris incensi »; super quo verbo dicunt Ambrosius et Beda : « Ideo apparuit a dextris, quia signum divine misericordie preferebat, scilicet prospera nuntiando et celestis doni gaudium quod per dexteram designatur. » Quod denique illos spiritus non cito cognoverit aut discreverit, profecto et humane conditionis seu infirmitatis ac religiose gravitatis indicium fuit; humane quidem conditionis quia, ut dicit sanctus Doctor, in 2m Sent., dist. XI, art. primo, apparitiones visibiles angelorum, eo quod sunt supra cursum nature, stuporem quemdam incutiunt et quodam modo ad consensum violenter inducunt; in quo perit aliquod bonum hominis quantum ad conditionem nature, quod est inquisitio rationis. Unde idem ait, eodem scripto, dist. VIII, art. IV° : « Non est, inquit, inconveniens quod Abraham in principio latuerit eos esse angelos quibus cibos apposuit, quamvis illos postea et in fine cognoverit »; nam et Gedeon post solum multa gesta et indicia angelum cognovit ibi : « Videns Gedeon quod esset angelus Domini, etc. » Judicum VI°., Similiter et multum expresse de eo qui apparuit parentibus Samsonis, ubi post quedam habetur : « Statim intellexit Manue angelum Dei esse », glossa « quem prius credebat hominem », Judicum XIII°. De Petro etiam in carcere visitato per angelum legitur, Actuum XII° : « Nesciebat quia verum esset quod fiebat per angelum », et post pauca : « Ad se reversus ait : « Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, etc. » Unde et Johanna dixit quoniam ter audivit et vidit priusquam cognosceret. Cui plene consonat illud quod habetur de propheta Samuele, primi Regum III°. Et simile contigit presbytero Luciano in inventione reliquiarum sancti prothomartiris Stephani. De tarditate vero credendi et difficul- tate discernendi nil aliud existimari debet, nisi quod istud sincere religionis gravitatem continet. Nam prima Johannis X°, dicitur : « Nolite omni spiritui credere, sed probate an spiritus ex Deo sint. »
In processu autem, fol. 191, ipsa tres vias assignat quibus illos spiritus potuit deinceps discernere : primo quia illam salutabant; secundo quia eam gubernandam acceperant; tertio quia ei expresse se nominabant.
Primum namque istorum, bono angelo vel spiritui, quidquid ab aliquibus sentiatur, non derogat; nam angelus salutavit Gedeonem dicens : « Dominus tecum, virorum fortissime », Judicum VI°; Raphael Tobiam et parentes ejus, Tobie XII°; Danielem angelus suus, Danielis X°; Mariam archangelus, Luce primo. Quinimo legimus Deum aliquos salutasse, ut Gedeonem, ubi prius Judicum VI°, mulieres eum querentes, Mathei ultimo, et discipulos suos, Johannis XX°.
Denique potuit ex secundo cognoscere, scilicet ex guber- natione seu directione. Sic enim Petrus angelum cognovit qui eum a carcere liberavit et extra custodias militum et queque pericula eduxit, Actuum XII°. Nam scriptum est : « Spiritus tuus deducet me in terram rectam », glossa : « Non malus spiritus qui ducit in terram perversam. »
Ex tertio etiam agnoscere angelum potuit vel spiritus ei apparentes, quia se ei nominabant; quoniam sic angelum Jacob cognovit, Genesis XXXII°; similiter Manue pater Samsonis, Judicum XII°; ad idem Tobias junior et parentes sui, Tobie XII°, ac etiam Zacharias sacerdos, Luce primo. Quatenus autem ipsa Johanna illos spiritus discernendo agnoverit, signa efficatiora, ut patebit aliunde, tradit. Asseruit preterea voces dulces, claras ac intelligibiles audivisse, quod quidem malignis spiritibus nullatenus convenit. Nam de diabolo scriptum est, Job XL° [22] : « Numquid loquetur tibi mollia? » quasi dicat : non. Intelligibiliter enim aut clare demones loqui non solent, ut in Practica inquisitionis reperitur ex confessionibus eorum qui demones consulunt et ab eis responsa accipiunt. Quinimo rauce, dissone ac secundum Augustinum involute, captiose et obscure, ut, si verum non dicant, possint etiam sub mala interpretatione obscuri verbi auctoritatem suam apud cultores suos retinere, u t1 habetur in canone « Sciendum », XXVI, q. 4 [D. G. II. 26. 4. 2]. Ad quod pro parte Johanne bene facit illud quod asserit, videlicet quod nunquam illas voces in duplicitate reperit; quod certe boni spiritus evidentissimum signum est. Malus enim angelus spiritus mendacii vocatur, tertio Regum, ultimo, et Johannis VIII° [44] dicitur : « Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est. » Neque premissis obstat illud quod addit, videlicet2 quod voces ille loquebantur gallicum et non anglicum, quia hoc referendum est non ad proprietatem spiritus loquentis, sed potius ad descensum pro capacitate audientis, secundum quam proportionari oportet actum spiritus apparentis, ut vult beatus Dionisius, primo capitulo Celestis Ierarchie. Sciendum tamen, secundum beatum Thomam, 2a Sent.3, di. VIII, art. IV°, in fine, quod loqui proprie est per formationem vocum ex percussione aeris respirati et determinatis organis, ad exprimendum conceptionem intellectus. Et ideo locutio corporalis angelis proprie in corporibus assumptis convenire non potest, secundum completam significationem, cum non habeant vera organa corporalia; sed est ibi aliqua similitudo locutionis in quantam angeli intelligunt et intellectum exprimunt, quibusdam sonis, qui proprie non sunt voces sed similitudines vocum, sicut etiam quedam animalia, non respirantia dicuntur vocare, et etiam quedam monstra, ut habetur in 2° De anima. Intentiones autem intellecte ab angelo efficiuntur in illis sonis, non quidem eedem numero sed secundum similitudinem significationis per motus determinatos ab intelligentia, sicut similitudo artis in mente existens efficitur in materia, ut domus
et hujusmodi.
Subinfert denique Johanna quod in primitivis suarum visionum magnum stuporem ac timorem habuit, quod siquidem boni spiritus est evidens signum. Nam primo aspectu terrorem quamdam incutit, unde Chrysostomus : « Non potest homo, quantumcumque sit justus, absque timore cernere angelum, unde et Zacharias aspectum non tollerans presentie angeli, nec fulgorem illum valens sufferre, turbabatur »; et Beda dicit : « Nova quippe facies humanis se obtutibus prebens turbat mentem animumque consternat. » Hujus vero due cause assignantur. Una in glossa super Lucam, in qua dicitur quod hec est infirmitas humana ex prima corruptione exorta quod non sustinemus angelicam visionem; unde Gregorius : « In quantam miseriam cecidimus, qui ad bonorum angelorum presentiam formidamus. » Secunda ratio assignatur a beato Thoma in tertia parte, qu. XXX, art. III°, dicente quod « ex hoc ipso quod homo supra seipsum elevatur, quod ad ejus pertinet dignitatem, pars ejus inferior debilitatur; ex quo venit turbatio predicta, sicut calore naturali ad interiora reducto, exteriora tremunt ». Unde Ambrosius super Lucam : « Perturbamur et a nostro alienamur affectu quando perstringimur alicujus potestatis superioris occursu. »





suite p.420

  Analyse de la recollectio de Bréhal par R.P Belon & Balme


Source : Texte original latin : Pierre Duparc, "Procès en nullité de la condamnation de Jeanne d'Arc", t.II, p. 405 et suiv.

                                       

Texte de l'analyse de la Recollectio par R.P Marie-Joseph Belon & R.P. François Balme "Jean Bréhal, Grand Inquisiteur de France et la Réhabilitation de Jeanne d'Arc" publié en 1893 chez P. Lethielleux.

                                        

Commentaires du père Ayroles sur le recollectio de Bréhal :

  Pourquoi et dans quelles circonstances a-t-elle été composée ?

  L'introduction et les divisions

I. — Les mémoires qui précèdent ne sont pas les seuls composés sur la grande cause. L'on verra plus loin que d'autres furent écrits, les uns sur le procès tout entier, les autres sur certaines parties seulement. L'on demanda l'avis de docteurs qui se contentèrent de répondre oralement. Il fallait présenter un ensemble des sentiments ainsi recueillis, et des raisons qui les motivaient. La commission apostolique chargea de ce travail celui de ses membres qui était le mieux en état de le mener à terme, Jean Bréhal. Depuis quatre ans, le digne religieux poursuivait cette grande affaire, suscitant ce qui pouvait la faire aboutir. Le fils de saint Dominique se mit à l'œuvre, et nous donna sous le nom de recollectio, recollection, récapitulation, le plus complet des mémoires insérés dans l'instrument du procès vengeur. Il eut d'autant plus de mérite de le composer, qu'il était alors engagé dans une autre discussion majeure.

II. — Nicolas V, marchant sur les traces de ses prédécesseurs, avait ajouté une nouvelle Bulle, à celles déjà si nombreuses qui confirmaient les privilèges des Ordres Mendiants. Le document pontifical resta pendant quelque temps en possession des intéressés, qui par amour de la paix se gardaient de le produire. Il vint enfin à la connaissance de l'Université. Ce fut de la fureur. L'Université en corps déclare que la Bulle est subreptice, scandaleuse, perturbatrice de la paix et de la concorde, subversive de l'ordre hiérarchique; elle la dénonce comme telle aux autres universités et à l'épiscopat. Elle déclare suspendus de leurs grades universitaires, inhabiles à les acquérir, les religieux mendiants, tant que leurs Ordres respectifs n'auront pas renoncé à la Bulle de faveur. Ceci se passait le 22 mai 1456, au moment même où le procès en réhabilitation était poussé avec plus de vigueur. L'ordre des Frères Prêcheurs, à raison même de la place prééminente qu'il occupait dans la confiance des fidèles, était plus qu'aucun autre l'objet des jalousies de l'Université. Bréhal, Grand-Inquisiteur, supérieur du couvent Saint-Jacques de Paris, était par position appelé à tenir tête à l'orage. Il le fit, et composa, à cette occasion, son traité du pouvoir qu'ont les ordres mendiants d'entendre les confessions des fidèles. C'était le point principal du litige. L'Université soutenait que, sous peine d'avoir à recommencer leurs confessions, les fidèles devaient se confesser à leur curé, ou à ceux que le curé aurait autorisés. Le connétable de Richemond s'interposa pour amener la paix. Le 18 février 1457, il se présenta en compagnie de l'archevêque de Reims et de l'évêque de Paris, escorté des religieux dégradés, dans une assemblée générale de l'Université. Il demanda la permission de parler en français et le fit en faveur de la concorde. Bréhal se contenta d'ajouter : Présupposé premièrement les conclusions prises par Monseigneur le Connétable ci-présent y nous vous requérons et supplions très humblement, tant que faire pouvons, qu'à celles requêtes et conclusions vous plaise obtempérer, à nous recevoir comme membre et suppôts. La soumission fut trouvée insuffisante, hautaine et refusée comme telle. Le Connétable prit alors les religieux à part, et il fut statué que le prieur des Augustins, plus souple que Bréhal, parlerait en termes plus explicites. Richemond ramena les dégradés en disant: Messieurs, je vous ramène ces bons religieux vos suppôts qui n'étaient pas bien avisés, quand ils ont fait leur supplication, et maintenant je vous les ramène mieux avisés. Le prieur des Augustins fit une soumission qui fut agréée, et l'Université rendit aux Ordres Mendiants les privilèges attachés aux degrés scolaires. Mais le Général des dominicains, averti sans doute par Bréhal, protesta contre les conditions de cette paix; et ses subordonnés furent encore, durant quelque temps, suspendus des degrés universitaires.

III. — C'est lorsque la querelle venait d'éclater avec plus d'acuité, que Bréhal fut appelé par la commission apostolique à composer sa vaste récapitulation. Ce traité ne se sent pas des préoccupations que le débat devait causer au premier représentant des inculpés. La récapitulation est complète ; il est peu ou point d'aperçus indiqués dans les mémoires précé- dents qui ne se trouvent dans celui-ci ; et il en est de nouveaux. Bréhal a donné à son travail une forme personnelle; il ne fait qu'une ou deux fois allusion aux travaux qu'il est censé résumer. Ayant en mains toutes les pièces, il devait être et il est beaucoup plus affirmatif que les auteurs des traités précédents. Sans développer aussi longuement ses majeures que Bourdeilles, il insiste cependant aussi sur des considérations mystiques, qui feront sans doute sourire ceux qui ne réfléchissent pas que Dieu apporte dans les merveilles du monde surnaturel l'ordre, le nombre, le poids et la mesure, qu'il apporte dans les merveilles du monde de la nature. Je ne les ai pas supprimées; mais j'ai abrégé les développements qu'il donne à ses majeures, élagué nombre de textes qu'il cite pour les prouver. Je me suis attaché à reproduire intégralement l'application qu'il en fait à sa cliente, sans rien ajouter de moi-même, mais aussi sans être esclave des mots et des tours de phrase.

IV. — Bréhal divise son œuvre en deux parties. Dans la première, il traite du fond de la cause ; dans la seconde, de la forme ou de la procédure. Cette dernière est peut-être plus remarquable que la première. La con- duite de la martyre y est présentée dans son vrai jour; celle de l'Uni- versité, malgré les précautions dont l'auteur s'entoure pour restreindre le nombre des coupables, y est enfin jugée. L'on verra qu'il ne veut pas que tous les coupables restent impunis. Ses appréciations doivent désormais servir de flambeau à l'historien de la Pucelle.

V. — Bréhal débute par quelques considérations générales sur la vérité. Tout l'invoque. Même ceux qui embrassent le faux veulent le parer des couleurs du vrai. C'est une grande iniquité de trahir volontairement la vérité par amour du mal. L'asile naturel de la vérité, c'est le juge et le docteur. Elle ne peut pas recevoir d'injure plus grave que d'être trahie par ces deux défenseurs attitrés. Quand cette trahison est constatée, il ne faut pas hésiter; le sage alors a un double devoir à remplir : dire la vérité et manifester l'imposteur; le remplir est œuvre sainte. Voilà pourquoi, continue Bréhal, sous le bénéfice des restrictions prescrites par l'humilité, après avoir protesté de mon obéissance au Saint- Siège, auquel je suis heureux, dit-il, de soumettre toutes mes paroles et tous mes écrits, je crois que dans la cause poursuivie et jugée contre Jeanne, dite la Pucelle, la vérité a été évidemment et énormément lésée de la double manière indiquée. Elle l'a été par les prétendus juges, qui ont jugé contre la vérité de la justice ; par les assesseurs et les conseillers, dont les avis ont été au préjudice de la vérité. Dans toute la suite de la cause deux considérations se présentent : Sur quoi se sont basés les juges pour ouvrir et poursuivre le procès ? Comment l'ont-ils conduit et conclu ? La première regarde le fond; la seconde la forme. Ce sera l'objet de la présente consultation. La première comprend neuf chapitres. Bréhal en donne les titres.
Accueil

Procès